Evangelium Secundum Marcum*

Caput 5: Versus 3

Et neque catenis,etc.BEDA.Catenis et compedibus graves, et duae leges gentium signantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis (ut Lucas scribit) subito agebatur a Domino in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur, quae jam vulgarem excederent consuetudinem.
(* Traductions européennes)